

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 39
Blasphemabant.Praedictum erat in libro Sapientiae[Cap. 2.]:Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum.Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant: